라틴어 문장 검색

Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:15)
"Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:3)
Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:2)
Vel tu, quod superest infesto fulmine morti, si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 26:5)
Ditis tamen ante infernas accede domos, et Averna per alta congressus pete, nate, meos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:8)
quando hic inferni ianua regis dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso, ire ad conspectum cari genitoris et ora contingat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:7)
Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:8)
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:3)
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem, - demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:6)
Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium vel te sulco Serrane, serentem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:19)
luctificam Allecto dirarum ab sede dearum infernisque ciet tenebris, cui tristia bella iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:2)
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:11)
His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:2)
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:6)
tremunt in vertice cristae sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION