라틴어 문장 검색

sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres in gremium patris fundat semel, ipse loquaci gaudebit nido, viridem thoraca iubebit adferri minimasque nuces assemque rogatum, ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V70)
tamen hoc tolerabile, si non et furere incipias ut avunculus ille Neronis, cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI298)
fusa venena silent, malus ingratusque maritus et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII80)
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes intendunt oculos, finitum tempus honoris cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis ac virga prior annuet, atque maniplos solvet et infundet iumentis hordea lassis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII59)
"fundite quae mea sunt,"
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII9)
Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 56:1)
Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 5:1)
Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 8:2)
Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 10:4)
idque ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulphure et igni stipaverat, leniter inspirans flammam inter verba fundebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 5:1)
Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 6:2)
hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto circum fusa super, suavis ex ore loquellas funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:11)
crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt, quod cibus in totas usque ab radicibus imis per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:12)
usque adeo largos haustus e fontibus magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:18)
permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION