라틴어 문장 검색

Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 15:1)
Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 4:1)
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:2)
Hominum autem vita non tam iniquis neque tam necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 33:1)
Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 14:1)
Legebamus adeo nuper orationem Gracchi De Legibus Promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani quanta maxima invidia potest conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 3:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
Servi iniurias nimis aegre ferunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:12)
Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 1:1)
Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 3:1)
Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:1)
maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 6:2)
'Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:3)
Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 10:1)
De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro De Officiis secundo, qua hortatur ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION