라틴어 문장 검색

atqui est propter quod dici tropus possit, quia est e duobus intellectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 285:3)
quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:2)
nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:3)
incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:4)
equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum perveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 146:1)
ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότησ), sumpta ex adverso probatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 244:4)
nos hac sumus probatione contenti, quod , quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:3)
alia vero, etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶσ quasi tamen ad eundem intellectum feruntur, ut et mucro.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 12:2)
nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 15:2)
ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:4)
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 57:1)
de qua re latius probationum loco dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 79:2)
eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:1)
cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 132:2)
quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur adseveratione dicentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION