라틴어 문장 검색

ex quo caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:4)
propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:3)
quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,leve ac vanum intellegi debet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:2)
Quod non tantum de seminibus leguminum, sed in tota agricolationis rationedictum esse intellegendum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:4)
Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:3)
at patres, quibus unus metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota effundi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장10)
et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeviretur pessimi quoque arma rapuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장5)
dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장4)
modo subtractis candidatorum nominibus originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit ut qui forent intellegeretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장3)
simul adnectebat, si foret adhuc bellandum, relinqueret materiem Drusi fratris gloriae, qui nullo tum alio hoste non nisi apud Germanias adsequi nomen imperatorium et deportare lauream posset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장12)
haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장13)
adsequentur florente te, Caesar, quos dederis honores:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장11)
nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장2)
ille ignarus doli vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장6)
exim navigatione celeri per Cycladas et compendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rhodum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION