라틴어 문장 검색

Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:1)
interdum singultus prope strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:8)
praeterque haec inflatio est, intestina torquentur, supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra, vel varia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 1:5)
interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:6)
interdum simul quaedam carnosa descendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:6)
Solet autem interdum etiam putris sanies, pessimique odoris descendere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 5:2)
Ex torminibus interdum intestinorum laevitas oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 1:1)
Descendunt autem pituitae mucisque similia, interdum etiam leviter subcruenta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 1:6)
interdum enim tormina ac febriculas excitat, viresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 1:8)
Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum, curari difficilius possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 4:3)
Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 2:3)
interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 8:1)
Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 1:1)
Interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent post quae, quidquid medicamentorum ingeritur, parum proficit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 72:3)
Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 72:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION