라틴어 문장 검색

Caeditur mater carnalis in membris, quibus genuit et nutrivit ingratum;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:4)
caeditur et ipsa in sacramentis, quibus genuit et nutrivit ingratum.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:6)
"Quid faciam ecclesiae, quae me prohibet caedere matrem meam?"
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:8)
Nemo compescere, nemo sub venire temptavit illorum quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi dei de manibus interficere conantium liberati sunt et multa extorta praedantibus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:9)
Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:2)
Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus tamquam iaculis ad interficiendos infirmos maior ille utitur inimicus.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 14:1)
per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:6)
"Quid me caedis?"
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:5)
"Venerem caede, si potes, a qua cogor hoc facere,"
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:6)
' Et simul ad eum qui caedebat conversus, 'interim,' inquit, 'dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 10:2)
, quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIII 5:2)
Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:4)
sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 5:3)
Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 20:2)
Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION