라틴어 문장 검색

Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장24)
Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장30)
Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장32)
Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장22)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장26)
Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장40)
Cumque suis dedisset signum: " Victoriam Dei ", cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장15)
Dixit autem invocans hoc modo: " Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장22)
cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:2)
Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:7)
Nam quoniam tui obliuione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:32)
Cernes tyrannos exsules.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 30:1)
neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:4)
deinde in conspectu suo statim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas.
(카이사르, 아프리카 전기 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION