라틴어 문장 검색

et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:2)
Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:3)
Graccho interroganti responderat iure caesum videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:4)
Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:1)
orat reus, urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique ut interrogemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:3)
est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:1)
Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:3)
consultabat utrum Romam cum ci ci ci veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
inde interrogatus de successione C. Caesaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 6:6)
Cum interrogaretur, si qui tum intercederent, dixit hoc nihil interesse utrum C. Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an pararet qui senatum decernere non pateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 15:3)
ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:11)
ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 3:4)
Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:1)
'. sed qui ita interrogant ab iis inridentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:2)
'Si' inquis 'deus te interroget sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras, quid respondeas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION