라틴어 문장 검색

ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset, imperator, torque me dona, malo, inquit, te civica donare:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 188:3)
Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 8:6)
Quantum ad iocos, sunt quaedam quae a ioco, velut privilegio, eximi debent:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:9)
Ipse pater veri doctos Epicurus amare iussit, et hoc vitam dixit habere τέλοσ" . . . | Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec ficta severitate ineptius..
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:31)
- Omnia verba uncis inclusa inepta, ut Targa ipse docet, ineptius etiam e margine in textum migrarunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).552)
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque nil est iucundum, vivas in amore iocisque?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 635)
Equidem cum peterem magistratum, solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita ei dicerem, me velle esse ineptum, id erat, petere blandius, quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:1)
nam quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:3)
simile est et iocus, nam et ioca facit et ioci, ut ioca atque seria cum humillimis exercere et quam multa ioca solent esse in epistolis et tum iuvenes agitare iocos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3066)
Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:1)
Soleo in Augusto magis mirari quos pertulit iocos quam ipse quos protulit, qui maior est patientiae quam facundiae laus, maxime cum aequanimiter aliqua etiam iocis mordaciora pertulerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION