라틴어 문장 검색

Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:1)
Seneca Lucilio suo salutem Queror, litigo, irascor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 601)
Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:6)
Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 20:2)
iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 15:2)
Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 46:4)
tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:2)
Nihil horum indignandum (unnecessarily) emend to read centesimus septimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:2)
Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:10)
Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:2)
it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 63:4)
"Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:4)
magis enim indignandum de isto quam disputandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 15:4)
Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:7)
irascemur, sed placabimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION