라틴어 문장 검색

Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum observaret et observatum propitium magis experiretur quam iratum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:1)
Etenim credibilius haberi debet eum irasci qui neglegatur quam qui coluntur, aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:2)
Ne irascaris quidem?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:4)
Recogitate ea etiam pro brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:2)
Recogita quid fueris antequam esses.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:3)
An ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi nihil est de deo?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:1)
Non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:3)
sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:10)
esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen nosse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:3)
tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 605:1)
sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:2)
nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 97:2)
tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 570:1)
tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 340:1)
remittimus hoc tibi, ne nostram vicem irascaris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 379:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION