라틴어 문장 검색

siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Ζυγὸς apud Graecos nomen est, nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque conponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:3)
In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:1)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
Haec ego vasta dabo et recto te limite ducam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:7)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
Nec sic inmissis aurigae undantia lora Concussere iugis, pronique in verbera pendent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:2)
Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici Litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:3)
iuvat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:3)
Nam neque Parnassi vobis iuga, nam neque Pindi Ulla moram fecere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 12:2)
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes, Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:4)
Perque imas serpit valles, et Gallica certus Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:35)
Mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas, Finis et Hesperiae, promoto limite, Varus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:4)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Pulmonis anheli Fibra latet, parvusque secat vitalia limes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:56)
Video Pangaea nivosis Cana iugis, latoque Aemi sub rupe Philippos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION