라틴어 문장 검색

Porro, quanquam ius civitatis satis parce soleant Hispani impertire, quod proximum tamen est faciunt, quippe qui cuiuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam promiscue admittant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:18)
Quod vero attinet ad bella antiquis temporis propter statuum conformitatem quandam aut correspondentiam tacitam gesta, non video in quo iure illa fundata sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:9)
Regimen coloniae committatur uni cui tamen assideant consiliarii aliquot, atque muniantur auctoritate ad exemplum iuris miitaris, sed aliquantulum restricta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:39)
Siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine foenore, aut si accipiant, solutione ad diem minime praestitam summo iure agent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:9)
Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:2)
Est proculdubio modus artificiosae cuiusdam insinuationis in verbis ipsis inter formulas communes, qui homines revera inescat et mirifice afficit, qui eximie alicui prodest si quis eius viam calleat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:18)
Cavendum imprimis ne magister in caeremoniis et formulis habearis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:31)
Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium affectet, vel in opportunitatibus et temporibus deligendis impense curiosus sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:33)
Quae sane laudum formula principibus et viris quibuscunque dignioribus debetur laudando praecipere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:17)
Honoris et existimationis vera et iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et absque detrimento revelet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:2)
Ille cum inter deliberationes policitas interveniat quaestio iuris, hi cum in subiecto legali interveniant considerationes status.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:4)
Intelligo autem ad rationes status pertinere non solum si quid ad iura regula impetenda spectet, verumetiam si quid innovationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat, aut si manifesto portionem aliquam populi maiorem gravet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:6)
Sint sane leones, sed leones sub throno caventes ne aliquid ex iuribus regalibus impetant aut convellant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:10)
Postremo, ne sint iudices tam ignari iuris et praerogativae suae ut cogitent non sibi relinqui, tanquam muneris sui partem principalem, sanum et prudentem legum usum et applicationem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:11)
Prouidus accuret sibi lector, ut ista figuret Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION