라틴어 문장 검색

His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:25)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I15)
"ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa, inde ira et lacrimae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I73)
"flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III43)
nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V75)
ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V76)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
illius lacrimae meditataque murmura praestant ut veniam culpae non abnuat, ansere magno scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI270)
"tota vix hoc ego nocte redemi te plorante foris;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX35)
ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X16)
incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret extinctus diverso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas, longa dies igitur quid contulit?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X106)
dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV50)
nec poenam sceleri invenies nec digna parabis supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames, mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV49)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI7)

SEARCH

MENU NAVIGATION