라틴어 문장 검색

Quin etiam blandas movere per aera caudas nostraque adulantes comitant vestigia, donec excipiunt famulae perque atria marmore tecta ad dominam ducunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:2)
Quis foret et quare sacra coleretur in aede, cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti accipe ait Macareu, dominaeque potentia quae sit hinc quoque disce meae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 39:1)
Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum servat adhuc Salamis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:4)
Hanc alii proceres per saecula longa potentem, sed dominam rerum de sanguine natus Iuli efficiet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 34:5)
Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unus numine sub dominae lateo atque accenseor illi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:19)
hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, "numina vicinis habitantia sedibus," inquam, "iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 311)
" hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos, illa etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit extinctos ore tremente focos, multaque in adversos effudit verba Penates pro deplorato non valitura viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 314)
inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem, a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1013)
saepe, velut gemmam dominae signumve probaret, per causam meminit se tetigisse manum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1206)
quandocumque, precor, nostro placere parenti isdem et sub dominis aspiciare domus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 133)
si iam deficiam, suppressaque lingua palato vix instillato restituenda mero, nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, spesque tui nobis causa vigoris erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 311)
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animae tempora parva mea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 320)
pars agitur vinctis post tergum capta lacertis, respiciens frustra rura Laremque suum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1027)
poma negat regio, nec haberet Acontius in quo scriberet hic dominae verba legenda suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1033)
iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1222)

SEARCH

MENU NAVIGATION