라틴어 문장 검색

conveniens animo genus est tibi, nobile namque pectus et Herculeae simplicitatis habes, livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 331)
longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis, tectaque brumali sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 52)
nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, fortia ne possint facta latere caves, ingentique .gradu contra ferrumque locumque saxaque brumali grandine plura subis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 710)
nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 951)
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 134)
"dicta quoque est Latium terra, latente deo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권136)
"at cur pace lates motisque recluderis armis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권158)
"cum latet, aetheria spargite semen aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권380)
saepe graves pluvias adopertus nubibus auster concitat, aut posita sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권41)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti, quae tibi cur tria sint tam sociata, canam, forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat (non faciet longas fabula nostra moras):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권154)
dum latet, insonuit vento nemus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권298)
illa modo in silvis inter coryleta latebat, nunc in cognatas desiliebat aquas, convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant, et iacit in medio talia verba choro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권366)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
hic latet Hippolytus loris direptus equorum, unde nemus nullis illud aditur equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권141)

SEARCH

MENU NAVIGATION