라틴어 문장 검색

Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:5)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:1)
Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut illiberalitatis avaritiaeque absit suspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:3)
a quo cum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:2)
Quod potest maius esse scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:3)
Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:4)
Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse mature;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:14)
nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:3)
Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaeti, video in iis libris, quos de officio scripsit Q. Tuberoni, dicere sapientis esse nihil contra mores, leges, instituta facientem habere rationem rei familiaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:1)
Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:5)
Exierant autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime familiares et in quibus magnam tum spem maiores natu dignitatis suae conlocarent, C. Cotta, qui [tum] tribunatum plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum petiturus putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 25:1)
Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam causam minus quam volebat familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus eis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:1)
est enim apud M. Pisonem adulescentem [iam] huic studio deditum, summo homo ingenio nostrique cupidissimus, Peripateticus Staseas, homo nobis sane familiaris et, ut inter homines peritos constare video, in illo suo genere omnium princeps.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 104:3)
ac, si quaeritis, plane quid sentiam enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper tacui et tacendum putavi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION