라틴어 문장 검색

Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:3)
Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 3:1)
Mater familias tua in lecto adverso sedet, Servos sextantis utitur nefariis Verbis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 5:3)
Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 1:1)
postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:4)
In libro secundo scriptum et inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 3:3)
Recepticius enim servus, in ea re quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 6:1)
Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 23:2)
Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel potentissimum esse in ea confectione;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 3:2)
Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:4)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
Celsitudinis vestrae servus humillimus et devotissimus, FR. S. ALBAN.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 4:1)
Quo factum est ut turba vilis coetus miscuerit, et insultum in comitem ipsum faciens eum cum compluribus ex servis suis trucidaverit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:10)
Eo enim tempore dominus Ravenstonus, non tantum subditus rebellis sed servus proditor (eoque maliciosior et violentior) adiutus copiis Brugarum et Gandavi, oppidum atque castella ambo Slusiae ceperat, ut superius diximus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:3)
5. Circa idem tempus ducissa ad se pellexerat unum ex servis regis interioribus (cui nomen erat Stephanus Frionus) secretarium regis pro lingua Gallica, hominem industrium sed turbulentum et regi infensum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION