라틴어 문장 검색

coniunctum est id quod nusquam sine permitiali discidio potis est seiungi seque gregari, pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai, tactus corporibus cunctis, intactus inani.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:15)
cum labefactatus rigor auri solvitur aestu, tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:6)
Huc accedit uti, solidissima materiai corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores, quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, admixtum quoniam semel est in rebus inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:5)
Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere posse, et qui principium gignundis aera rebus constituere aut umorem qui cumque putarunt fingere res ipsum per se terramve creare omnia et in rerum naturas vertier omnis, magno opere a vero longe derrasse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:1)
Primum quod motus exempto rebus inani constituunt et res mollis rarasque relinquunt aera solem ignem terras animalia frugis nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:8)
] sin ita forte putas ignis terraeque coire corpus et aerias auras roremque liquoris, nil in concilio naturam ut mutet eorum, nulla tibi ex illis poterit res esse creata, non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:4)
quippe suam quicque in coetu variantis acervi naturam ostendet mixtusque videbitur aer cum terra simul et quodam cum rore manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:5)
quin potius tali natura praedita quaedam corpora constituas, ignem si forte crearint, posse eadem demptis paucis paucisque tributis, ordine mutato et motu, facere aeris auras, sic alias aliis rebus mutarier omnis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:12)
'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras aeris e terra res omnis crescere alique;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:13)
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, scire licet nobis venas et sanguen et ossa * * * sive cibos omnis commixto corpore dicent esse et habere in se nervorum corpora parva ossaque et omnino venas partisque cruoris, fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse ex alienigenis rebus constare putetur, ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:9)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)
aer dissaepit collis atque aera montes, terra mare et contra mare terras terminat omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:20)
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:2)
sic igitur debent flammae quoque posse per auras aeris expressae sursum succedere, quamquam pondera, quantum in est, deorsum ducere pugnent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:9)
praeterea magnae legiones cum loca cursu camporum complent belli simulacra cientes, fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum aere renidescit tellus supterque virum vi excitur pedibus sonitus clamoreque montes icti reiectant voces ad sidera mundi et circum volitant equites mediosque repente tramittunt valido quatientes impete campos;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION