라틴어 문장 검색

Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:5)
Quo sermone eius commonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saevioribus eum plagis aggreditur:
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:2)
Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:2)
Sed impatiens vel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibus ad longissime dissitas festinare villulas.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:4)
sed iuvenis modo istud modo aliud causae faciens execrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium, et assumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali servulo perfidiae suae consilia communicat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:6)
quae grandem scelerum nancta materiam longe lateque cruentas suas manus porrigit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:6)
quibus spectatorum pectora suave mulcentibus, longe suavior Venus placide commoveri cunctantique lente vestigio et leniter fluctuante spinula et sensim annutante capite coepit incedere, mollique tibiarum sono debeatis respondere gestibus et nunc mite conniventibus, nunc acre comminantibus gestire pupillis et nonnunquam saltare solis oculis.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:7)
Iam gestamina longe diversa:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:3)
Ecce tibi rettuli quae, quamvis audita, ignores tamen necesse est:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:14)
Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:4)
Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:2)
quamvis iuste, tamen crudeliter.
(ARCHIPOETA, I100)
unde quamvis cernerem de futuris multa,
(ARCHIPOETA, V33)
quamvis incessabilis sarcina curarum
(ARCHIPOETA, V69)
quamvis tamen moriar et propinquem fini,
(ARCHIPOETA, V85)

SEARCH

MENU NAVIGATION