라틴어 문장 검색

sic ait, insignemque animam mucrone corusco dedignantem artus pridem maestamque teneri arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit, sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, seque super medias acies, nondum ense remisso, iecit et in saevos cadere est conatus Achivos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권347)
"nimirum Martius anguis, quaeque novis proavum tellus effloruit armis - hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권365)
Lernam Thebasque rependit maestus et intento dubitat Tirynthius arcu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권404)
viderat, obseura vallum dum nocte pererrat aeger consilii curisque novissima volvens, coniugis Argiae laceram cum lampade maesta effigiem - sunt monstra deum, sic ire parabat, has latura viro taedas erat!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권65)
ergo roganti, quae via quisve dolor, cur maesta insignia, tantum fleverat atque manu tacitos averterat ignes, scit mentem vidisse nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권67)
flent maesti retro comites, et uterque loquenti adgemit et pulsis exercitus obstrepit armis, ille vocat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권108)
desiluitque polo, niveus sub nubibus atris quamquam maesta deae sequitur vestigia limes, vix steterat campo, subita mansuescere pace agmina sentirique nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권251)
qualis Marathonide silva flebilis Erigone caesi prope funera patris questibus absumptis tristem iam solvere nodum coeperat et fortes ramos moritura ligabat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권349)
illi pugnarant fratres, hunc et Mavortia clamant semina, et impensus patriae paulo ante Menoeceus conciliat populis, scandit fatale tyrannis flebilis Aoniae solium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권352)
"miserere senis, maestosque parentis hic, precor, hic manes indulge ponere:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권410)
"tu superum convexa licet coetusque perenni - credo equidem - virtute colas, mihi flebile semper numen eris:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권30)
Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis - fama trahit miseras - orbae viduaeque ruebant Inachides ceu capta manus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권48)
Squalidus ecce genas et inani vulnere pallens Ornytus - hic socio desertus ab agmine, tardat plaga recens - timido secreta per avia furto debile carpit iter fractaeque innititur hastae, isque ubi mota novo stupuit loca sola tumultu femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae sola videt, non ille viam causasve requirit, quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권61)
ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu, nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras, nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torva maestus in amplexu multumque a limine summo respiciens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권81)
"ipsa dedi bellum maestumque rogavi ipsa patrem, ut talem nunc te complexa tenerem, sed bene habet, superi, gratum est, Fortuna;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권157)

SEARCH

MENU NAVIGATION