라틴어 문장 검색

Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 31:1)
iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 35:1)
"Ceterum quam- quam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:4)
et quemadmodum solem pedalis magnitudinis arbitratur, sic et circa mores vana credulitate decipitur.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:9)
Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:14)
Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit". 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:15)
Washingtonium omnino incolumem inter tantum occisorum acervum servari, omnibus fere incredibile visum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.78)
Ut locus iste servari incolumis posset, manipulos, civitatibus multis, ob periculi instantis magnitudinem, petentibus, necessario denegare cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.49)
Britannos quippe civitatum foederatarum Americanarum magnitudinis crescentis zelotypos esse, Americani autumabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.23)
Animi magnitudinem notabat aequanimitas illa, fortemque et magnum eum esse, in rebus omnibus, ad quas obeundas patria vocabat, clarissime demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.128)
Ab istis, qui patriae amorem semper in ore, suam, autem, magnitudinem in corde gerunt, multum Washingtonius discrepabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.135)
Procerus, nasutus fuit Lee, ad iram velox, magnitudinis Washingtonii crescentis aemulus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.74)
quum, enim, imperator summus esset, invidia flagrabant nonnulli, magnitudinem ejus crescentem videntes:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.207)
Dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie - quod dictu quoque incredibile sit - sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:5)
quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION