라틴어 문장 검색

Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de iure orbis Imperium ascivisse. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:22)
manifestum est quod Deus finem nature vult, aliter celum otiose moveret;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:18)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Potest etiam hoc, mendacio tollerando, per distinctionem dissolvi:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:48)
habet enim aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi manifestum est. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:55)
nam cum dicunt quod Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc interimendo dissolvere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:9)
Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus equivalentem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:19)
Cum ergo ita sit, manifestum est quod non absolute summenda est illa distributio, sed respective ad aliquid.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:28)
Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:28)
Quod autem destruere Imperium sit contra ius humanum, ex superioribus est manifestum. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:29)
Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:20)
Quod si Cesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec Cristus hoc persuasisset, nec angelus illa verba nuntiasset, nec ille qui dicebat "Cupio dissolvi et esse cum Cristo" incompetentem iudicem appellasset. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:21)
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:9)
Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:22)
Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION