라틴어 문장 검색

Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:6)
Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 7:2)
Statimque exsurgens, nimio timore perterrita, cucurrit ad uirginem, quae tunc monasterio abbatissae uice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa, ac suspiria longa trahens, nuntiauit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa, ducibus angelis, ad aeternae limina lucis et supernorum consortia ciuium ascendisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:14)
nec multo post plene curatus uitali etiam unda perfusus sum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 2:3)
Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:1)
Anno DCCXXXIIII, luna sanguineo rubore perfusa, quasi hora integra II.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]9)
Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 29)
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, unda sub aestiuum non adeunda Canem, nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis, cum se purpureo uere remittit humus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 51)
manavit enim haec quoque sed perobscura fama;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 173:2)
cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens precibus ut contra intueri fas esset, 'Abi, nuntia,' inquit 'Romanis caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 175:2)
quin tu ante vivo perfunderis flumine?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 461:4)
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, per hunc, inquit, castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque denique vi possim, exsecuturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 606:1)
manat tota urbe rumor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 542:1)
et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 685:1)
certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION