라틴어 문장 검색

Nam et, prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장8)
Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장2)
"Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장16)
Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장8)
satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장8)
id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장9)
Et profecto dis iuuantibus omnia matura sunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장89)
In sua potestate habet, quam cito reparet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 5:5)
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:3)
Satius est amicum reparare quam flere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:1)
Non est " inquit " dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:1)
Quod facere solent, qui serius exierunt et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 13:1)
"factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:3)
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 39:1)
Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION