라틴어 문장 검색

In maiore uero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:1)
si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:3)
Est etiam medicamentum huc aptum, quod Andronium appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:8)
Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:1)
Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:5)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:3)
Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:3)
Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:6)
Haec in capite fere medicamentis egent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:1)
ac si plus puris est, id medicamentum ex melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:6)
idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex uino liquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:2)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
idque adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:7)
Ac si cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:1)
Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION