라틴어 문장 검색

fidis offendar medicis, irascar amicis, cur me funesto properent arcere veterno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 84)
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, narrares medicis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 278)
' casus medicusve levarit aegrum ex praecipiti:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:7)
atqui emovit veterem mire novus, ut solet, in cor traiecto lateris miseri capitisve dolore, ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.22)
nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 39:3)
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 69:5)
nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:6)
at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 72:1)
nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:4)
neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:1)
non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 81:1)
sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 82:5)
non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 90:1)
sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION