라틴어 문장 검색

Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:1)
Aggredere, anime, diu meditatum opus, eripe te rebus humanis.
(세네카, De Providentia, book 1 18:6)
vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis con- stitit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:5)
Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non inuenit, sed negauit se exsecuturum, nisi exissem de domo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 16:9)
ASINIVS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.40)
monstra iam desunt mihi minorque labor est Herculi iussa exequi, quam mihi iubere:
(세네카, Hercules Furens 1:19)
Perge ira, perge et magna meditantem opprime, congredere, manibus ipsa dilacera tuis:
(세네카, Hercules Furens 1:37)
tu, quam meis admittit arcanis fides, perge' ut nitentem virus in vestem datura mentem per artus adeat et tacitum means intret medullas, Ocius iussa exequar, alumna, precibus tu deum invictum advoca, qui certa tenera tela dimittit manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:40)
quisquis e nobis cadet nocens peribit, non potest in nos tuum errare fulmen, Sana meditari incipe et placida fare, si quod ex soceri domo potest fugam levare solamen, pete.
(세네카, 메데아 9:27)
ut noscat ipse civium motus, mea voce haud morabor iussa praefecti exequi.
(세네카, 옥타비아 12:11)
amavimus nefanda, si coepta exsequor, forsan iugali crimen abscondam face:
(세네카, 파이드라 8:22)
[te imperia regere, me decet iussa exequi] muliebre non est regna tutari urbium;
(세네카, 파이드라 8:36)
Pallidi fauces Averni vosque, Taenarei specus, unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus, impium rapite atque mersum premite perpetuis malis, nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vastum mare, ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites, tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae, morte facili dignus haud sum qui nova natum nece segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas exsequor vindex severus, incidi in verum scelus.
(세네카, 파이드라 17:4)
iam et matris, animus gestit antiqua exsequi
(세네카, Phoenissae 38:1)
Si quis tamen uirtutibus uitia pensaret, uir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION