라틴어 문장 검색

Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)
Iamque et plausus manuum et aurium flexus et ductum capistri et quidvis aliud peri- clitantium placide patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:4)
Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum veterisque Lucii fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite maerebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:4)
"inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:6)
"Nihil triste de me tibi, fili, metuas."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:6)
"Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus servabis uxorem:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:9)
quod tam siti quam fame pereo.
(ARCHIPOETA, I144)
pereat hypocrisis omnium parcorum!
(ARCHIPOETA, IV101)
nudus ego, metuens frigus atque brumam,
(ARCHIPOETA, IV110)
«ecce, poeta, peris, non vives, sed morieris.»
(ARCHIPOETA, VI11)
metuendus hostibus tamquam ferus leo,
(ARCHIPOETA, IX54)
sed rex praeoccupavit, inde ambo periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:8)
erant enim Saxones maxima ex parte in eodem uno anno octo contra paganos proeliis populariter attriti, in quibus octo proeliis unus rex paganorum et novem duces cum innumeris cohortibus occisi periere, exceptis cotidianis et nocturnis irruptionibus innumerabilibus, quas Aelfred saepe memoratus et singuli duces illius gentis cum suis et etiam perplures ministri regis contra paganos infatigabiliter studiose exercebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:7)
In quibus frequentissimis irruptionibus quot millia paganae expeditionis occisa perierunt, nisi soli Deo, incognitum est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:8)
Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION