라틴어 문장 검색

sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 8 1:3)
quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 11 2:8)
in quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 1:2)
forti animo istam tolera militiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 1:5)
quod quamquam intellego me cum multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 6 4:4)
qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:8)
Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:4)
aliis pars quaedam cerebri visa est animi principatum tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:8)
eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:3)
Militiam vero - nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad modum ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio - , nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:1)
Octavii praecidi caput iussit, P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Caesaris, in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis leporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:7)
Rabbow 149, Pohlenz G. g. A. 1916 p. 555) 348 15 344 27 pravitas (διαστροφή) 3174.15 principatus (ἡγεμονικόν) 227 16 principium (ἀρχή) 244 1018 (ἀρχή, στοιχεῖον) 228 18 239 11 probabile v. πιθανόν proclivitas (εὐεμπτωσία), proclivis 374 7375 5 402 8. 12 *προηγμένα praecipua vel producta 425 18 v. etiam commoda pronuntiatum v. ἀξίωμα prudentia (φρόνησισ) 296 5 3371 410 27411 2 437 7 pudor (αἰσχύνη) 369 7 370 14 pulchritudo animi 376 11 pulchrum, honestum 434 18 Quinta natura v. natura Ratio v. λόγοσ = λογικόν 305 23, = νοῦσ (Platonis) 227 26 - ratio divina 436 14 recta ratio 371 20. 24 378 1 366 22 392 15 - virtus = recta (378 2), absoluta (421 29), perfecta (305 24) ratio ratio (doctrinaque) opp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.187)
Antōnius enim mīlitiae peritissimus est copiāsque meliōrēs habet.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat27)
Haec locutus gladio latus cingo, et ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito vires.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:1)
In principatu commutando saepius Nil praeter domini mores mutant pauperes.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus ad senem pastorem.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION