라틴어 문장 검색

"At tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:8)
Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:3)
"Filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:23)
Non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:9)
Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:12)
"Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:45)
Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:41)
Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:2)
Erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:7)
Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:1)
Esaias iii_exemplum captivitatis futurae nudus non erubescit incedere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:5)
videbat dominus et subsannabat eos, et miserum servum suum futuro eum eis iudicio reservabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:5)
Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:20)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION