라틴어 문장 검색

itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in causis, primum quid, deinde quo modo dicamus, alterum, quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit, tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit videre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:2)
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:2)
Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:11)
id tamen dissimulanter facere, ne sibi ille aliquid proficere videatur, prudentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 149:1)
illi autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille, sed usu in hoc uno genere studioque maiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:5)
Haec igitur adhibenda est primum in iocando moderatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:1)
" Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:1)
Tempus igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:4)
Sed neque propter hoc Themistocli responsum memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi neglegenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:4)
altera, quam adfert natura causarum, altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:3)
ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:1)
sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)
in quibus est summa laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:4)
quae quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda summaque prudentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 55:3)
Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION