라틴어 문장 검색

et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit quaedam versiculorum genera vel membra, sicut molestos incidimus grammaticos, quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina varias mensuras coegerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:3)
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo et occurreret ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 8:1)
Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:4)
ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 52:2)
ut est autem necessaria explanatio, ita omnes imputare et velut adnumerare litteras molestum et .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 180:2)
at ut brachio exerto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius, in quantum patet , protendat aut ad tectum aut repetito ultra laevum humerum gestu ita in tergum flagellet, ut consistere post eum parum tutum sit, aut sinistrum ducat aut temere sparsa manu in proximos offendat aut cubitum utrumque in diversum latus , saepe scio evenire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 265:1)
praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:1)
quare neque in gestu persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus, adfectionibus moleste utemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 328:4)
quare non immerito reprehenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 330:1)
idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est, quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse, vix scio, cui reliquerit huius nominis locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 119:1)
nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:4)
D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quae dixerit, studio rei publicae dixisse neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장31)
"Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장3)
"Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장1)
Molestum est," inquis, " mortem ante oculos habere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION