라틴어 문장 검색

atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 46:1)
ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 166:2)
Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 179:2)
at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:1)
nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 323:3)
sit hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque metris omnes breves longaeque inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 341:1)
non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 4:1)
itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:1)
fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 40:1)
idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:3)
sua brevitati gratia, sua copiae, alia translatis virtus alia propriis, hoc oratio recta illud figura declinata commendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 209:1)
neque enim fere est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 260:1)
nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:4)
quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam sibi, seque non consecutum, sed omnia fecisse, ut posset consequi, dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 21:1)
equidem vel mediocre commendatam viribus actionis adfirmarim habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 152:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION