라틴어 문장 검색

NEC multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticae nationis cum his, quae sibi erant subdita, monasteriis ad ritum paschae ac tonsurae canonicum Domino procurante perducti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII.2)
Haec mihi te adducit tenebris multoque timore Coniungit nostras clam taciturna manus, Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque Cognoscit strepitus me veniente pedum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 636)
novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 123:1)
additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 350:1)
simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 62:1)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 193:1)
multo id magis se illius causa orare quam rei publicae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 426:2)
senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 528:1)
nec ita multo post iam forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 161:1)
nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 375:1)
pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium oblivio ut multo maior pars Veios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 419:2)
criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 51:1)
rem per se popularem ita dextere egit ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori reconciliarentur, nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 514:1)
nec ita multo post, sive a Poetelio dictatore sive ab C. Iunio consule - nam utrumque traditur, - Nola est capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION