라틴어 문장 검색

quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.11)
Crescebat morbus paulatim, et nocte superueniente grauior effectus est, ita ut die redeunte uix ipse per se exsurgere aut incedere ualeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].5)
In quibus omnibus cum sui uoti compos esset effectus, ad praedicandum rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:1)
e quibus duae in lege Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:2)
tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 82:1)
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)
postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 120:2)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)
postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 68:1)
sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 66:1)
et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 404:1)
eius castelli expugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 605:2)
haec oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 166:1)
multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 527:1)
cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se 1 2 auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis bellum inferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION