라틴어 문장 검색

Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum verteret ordo maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 23:1)
Θεοὺς enim dicunt sidera et stellas, ἀπὸ τοῦ θέειν, id est τρέχειν, quod semper in cursu sint, ἢ ἀπὸ τοῦ θεωρεῖσθαι.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 3:3)
Necessitas, cuius cursus transversi impetum Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt, Quo me detrusit paene extremis sensibus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:1)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Post Phaeacas rursus Ulixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:3)
Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:1)
Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:2)
Tendunt vela Noti fugimus spumantibus undis, Qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 3:1)
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Cessantem longos et circumflectere cursus, Quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:4)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 4:1)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem vatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:1)
— Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu Flumina.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 64:1)
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
— Glacie cursus frenaret aquarum, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION