라틴어 문장 검색

fortis et strenuos etiam contra fortunam insistere spei, timidos et ignavos ad desperationem formidine properare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장11)
non enim ultima desperatione sed poscente proelium exercitu remisisse rei publicae novissimum casum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장8)
namque et Neronem ipsum Vitellius admiratione celebrabat, sectari cantantem solitus, non necessitate, qua honestissimus quisque, sed luxu et saginae mancipatus emptusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장3)
ne Othonem quidem ducis arte aut exercitus vi, sed praepropera ipsius desperatione victum, iam desiderabilem et magnum principem fecit, cum interim spargit legiones, exarmat cohortis, nova cotidie bello semina ministrat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장16)
quae gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- gistris didicit aususque est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장4)
Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis excivit, segniter et necessitatem dissimulans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장1)
ea necessitas seu fortuna lapsas iam partis restituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장7)
visa caede in desperationem versi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장4)
ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장8)
quin, ut censuram patris, ut tris consulatus, ut tot egregiae domus honores deceret, desperatione saltem in audaciam accingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장10)
Vitelliani desperatione sola ruebant, et quamquam pulsi, rursus in urbe congregabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장14)
Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장10)
ita paucis diebus per licentiam absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장5)
Proximo senatu, inchoante Caesare de abolendo dolore iraque et priorum temporum necessitatibus, censuit Mucianus prolixe pro accusatoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장1)
nec multo post necessitas abiit sive omissa simulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION