라틴어 문장 검색

agros rediens vastat, ulciscendi magis quam praedae studio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:2)
cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 596:2)
suas quoque veteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 55:5)
consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 185:1)
quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 452:1)
Spurius Cassius consularis regni crimine damnatus est necatusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha28)
tum consularis exercitus egregie consulis volnus, legati et cohortium ultus est caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 58:1)
bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 120:1)
servaturum tamen in vinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem necaverit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 152:2)
nec se superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 536:1)
postremo cum modum irae nullum faceret, ad vociferationem eorum quos necari sub crate iusserat concursu facto, ipse ad interpellantes poenam vecors de tribunali decurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 553:2)
eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est primum plebeiis quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius P. Aelius P. Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 592:1)
si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 49:1)
satis esse si occasione ulciscendi laesos arment.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 136:3)
quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION