라틴어 문장 검색

Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:1)
nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, siue id ipsum membrum siue per id aliud leuamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:2)
Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen solis neruis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 2:4)
Ac neruorum quoque quaedam uitia sic optime curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 1:5)
et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:4)
inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:2)
His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:3)
quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:2)
Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:5)
Frigus uoco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:3)
ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:3)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:3)
Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:1)
Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:4)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION