라틴어 문장 검색

ordo 'quisnam'. 'confidentissime' pro audacissime:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4444)
carmina qui lusi pastorum qui etiam bucolica scripsi, audax aetate iuvenili:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5641)
quidam 'audax' propterea dictum volunt, quod in duabus eclogis, quae sunt in bucolicis, occulte invectus sit in Augu- stum propter agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5645)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
"Multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:8)
"Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:12)
"Quid inrcligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia tutius?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:8)
"Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum provocet?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:3)
in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum turn etiam stultissimum dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, PROOEMIUM1)
Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 9:1)
Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 13:2)
Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem – dicam id quod sentio, Quirites – non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 17:1)
Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego providi, ne mihi noceant, vestrum est providere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 27:2)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION