라틴어 문장 검색

Non equidem spes, quam frustra sine more fovetis, reluctantia ista iuvabitur, sed hac obice iusti regis adventus inflammabitur amplius, ac, indignata, misericordia semper concomitans eius exercitum avolabit;
(단테 알리기에리, Epistolae 39:8)
nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique suo celo, ni prius inglorium ymo ignominiosum populo Florentineque civitati me reddam ?
(단테 알리기에리, Epistolae 88:6)
quod si aliter aliquid agere conetur, frustra conatur. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:9)
'Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:16)
si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:5)
sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra. 22.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:29)
Quid ni?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:4)
6. Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 101:1)
- Curatores, a rege Britanno ad pacem concordiamque restituendam constituti, colloquium frustra tentant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.3)
Tunc praefectorum concilio militari habito, in quo praeliari, Philadelphiamque, si fieri potuit, incolumem servare, decretum, Princetoniam summo mane pervenit, tresque legiones Britannicas ibi positas procul dubio oppresserat, ni manipulus, qui iter Trentoniam versus tunc temporis faciebat, Americanos conspicatus, nuncios qui commilitones ea de re certiores facerent, praemisisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.47)
Frustra Washingtonius, armorum publicorum curatores, ne impedimenta aliudve, ullo loco, quo hostium navibus aditus esset, deponerent, saepenumero commonefecerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.18)
- Joannes Adams cum Britannis foedus ferire frustra conatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.6)
Haec Kentuckiensium petitio verbis liberrimis scripta erat, et, ni remedium tot tantisque incommodis et injuriis propositum fuerit, sese ab societate omni cum reliquis civitatibus Americanis discessuros praedicabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.17)
Non alias talem unquam virum aspexit mundus, nec unquam, ni multum fallor, ullum ei similem aspicere poterit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.66)
et ni dux Lee, Washingtonium opprobriis contumeliisque lacerasset, eum imperium militare retinere posse, omnino verisimile est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.58)

SEARCH

MENU NAVIGATION