라틴어 문장 검색

is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
iamque totis castris modesti sermones, et inserentibus se centurionibus tribunisque laudari providentia ducis quod coloniam virium et opum validam robur ac sedem bello legisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장4)
At Caecina, velut relicta post Alpis saevitia ac licentia, modesto agmine per Italiam incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장1)
Ipse aversus a consiliis belli 'hunc' inquit 'animum, hanc virtutem vestram ultra periculis obicere nimis grande vitae meae pretium puto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장1)
et Triariae licentiam modestum e proximo exemplum onerabat, Galeria imperatoris uxor non immixta tristibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장4)
Et quidem partis modeste distraxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장1)
aequioribus animis accepti sunt qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed duci plus auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장12)
nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장4)
eam sententiam modestissimus quisque silentio, deinde oblivio transmisit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장7)
et paruere, posito civium bello ad externa modestiores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장10)
Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:1)
Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus vero civis fideque magna.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:2)
extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 2:2)
ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit omni parte uitae detestabilem, siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius uixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION