라틴어 문장 검색

ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:2)
ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 363:2)
et a meridie nebula occepit ita vix ut concursus navium inter se vitarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 374:2)
usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 543:1)
intra fauces ad meridiem vergunt Aetoliae pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea -et excurrente in altum velut promunturio Attica terra et sita ab tergo Peloponnesus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 188:1)
qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem vim navium capit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 359:1)
Galli ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 257:1)
extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 64:1)
Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 177:1)
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, college subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 181:2)
Comitia deinde consulis unius subrogandi, quae in ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 190:1)
ipse iam diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus . . . . Senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritimum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 191:2)
legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 253:1)
is, qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 588:2)
pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 712:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION