라틴어 문장 검색

et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 393:2)
et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 568:3)
ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 570:1)
sed tum nihil praeter trecenta talenta quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 579:2)
Cleareta Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 31)
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 354)
adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 460)
tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me dare iusserit Demaenetus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4180)
Etiam nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives absente ero solus mihi talentum argenti soli adnumeravit et mihi credidit, nequest deceptus in eo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4203)
nam noster nostrae qui est magister curiae dividere argenti dixit nummos in viros;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 236)
nam non est veri simile, hominem pauperem pauxillum parvi facere quin nummum petat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 238)
Censen talentum magnum exorari pote ab istoc sene ut det, qui fiamus liberi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 450)
nummo sum conductus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 265)
in eum nunc haec res venit locum, ut quid consili dem meo sodali super amica nesciam, qui iratus renumeravit omne aurum patri, neque nummus ullust qui reddatur militi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 255)
num qui nummi exciderunt, ere, tibi, quod sic terram optuere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 417)

SEARCH

MENU NAVIGATION