라틴어 문장 검색

In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:1)
quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:2)
Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Evangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 1:1)
ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:2)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
In quibus cum eadem reperta nuntiatum esset, censuerunt Patres:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:3)
Nunc quoque, tela licet paveant victoris iniqui, Nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:16)
Certus abest auctor, sed vox hoc nuntiat omnis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI2)
Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu Iam conviva mihi, Caeciliane, venis, Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae Et Floralicias lasset harena feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII1)
Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae, Et pilata redit iamque subitque cohors.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII1)
hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 29219)
non enim interrogat ille qui nuntiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6153)
ferat adferat, nuntiet, ut feret haec aliquam tibi fama salutem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6451)
ferat adferat, id est nuntiet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 751)
arma deosque p. c.] ingenti arte de futuro sollicitos facit, ut videatur periculum de nuntiando secreta Argivorum prodere, quatenus praesentem firmet securitatem, ut eos faciat incautos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1812)

SEARCH

MENU NAVIGATION