라틴어 문장 검색

Opperiebatur Otho nuntium pugnae nequaquam trepidus et consilii certus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장1)
simul medio temporis plures nuntii sperabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장6)
causa fingendi fuit ut diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio revalescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장3)
Isdem diebus accessisse partibus utramque Mauretaniam, interfecto procuratore Albino, nuntii venere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장1)
profugerat Britannia ob iracundiam militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장8)
remitti eos in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus quartadecimanos discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장4)
consensu meliorum conpressi et legio in Britanniam transvecta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장12)
isque primus principatus dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter Mucianum ac patrem nuntius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장2)
mox per occultos suorum nuntios excitus ab urbe Agrippa, ignaro adhuc Vitellio, celeri navigatione properaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장3)
nec deinde civili bello interfuit, per varias moras susceptum ad Vespasianum iter trahens et ex nuntiis cunctabundus aut properans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장9)
scriptae in Britanniam ad quartadecimanos, in Hispaniam ad primanos epistulae, quod utraque legio pro Othone, adversa Vitellio fuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장13)
Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis excivit, segniter et necessitatem dissimulans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장1)
perinde legati provinciaeque cunctabantur, Hordeonius Flaccus suspectis iam Batavis anxius proprio bello, Vettius Bolanus numquam satis quieta Britannia, et uterque ambigui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장2)
mox nutabat, palam epistulis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec illave defensurus, prout invaluissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장2)
ita Vitellii paratus noscebantur, Vespasiani consiliorum pleraque ignota, primum socordia Vitellii, dein Pannonicae Alpes praesidiis insessae nuntios retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION