라틴어 문장 검색

si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 249:1)
id ut facere posset regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 653:2)
mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 23:1)
erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 42:1)
non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris volgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 692:2)
sensit Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 40:2)
Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 217)
age obliga, obsigna cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4200)
Quia mos est oblivisci hominibus neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 322)
Chaline, non sum oblitus officium meum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 119)
vel opperire, est quod domi dicere paene fui oblitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 240)
satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 37)
tribusne te poteriis memoriam esse oblitum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 314)
huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit domi, nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 15)
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1142)

SEARCH

MENU NAVIGATION