라틴어 문장 검색

movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 222:2)
Cornelium quaestorem deferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 268:2)
Cornelius quaestor praeerat, utrique parti parem metum praebuit ne hostes novi adventarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 289:2)
inde quaestor cum praesidio ab Naso ad accipiendam pecuniam regiam custodiendamque missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 459:1)
quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 202:1)
ibi quibusdam suadentibus ut, quoniam in tris tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit, urbem cum ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenam - ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant - ,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 606:1)
hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 619:1)
extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 661:1)
haec omnia C. Flaminio quaestori adpensa adnumerataque sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:1)
tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 684:1)
ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 690:1)
ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 693:2)
inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 694:1)
Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis, data quinqueremi et captivis cum Magone et quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 716:1)
aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION